- 26 -

1491 (5. marca) Koszyce, piątego dnia marca.

Król Władysław II. Jagiellończyk dokumentuje niniejszym sprawę zobowiązań podatkowych związanych z wyznaczoną (zapisaną) dla swego brata, księcia Jana Olbrachta (dux Johannes Albertus) częścią kraju śląskiego.

— Wladislaus dei gracia Hungarie Boemie Dalmacie Croatie etc. rex, marcho Moravie Lucemburgensis et Slesie dux ac Lusacie marchio etc. notum facimus harum serie sigificantes quibus expedit universis: quia inter alios articulos et conclusiones concordiarum inter nos et illustrissimum dominum ducem Johannem Albertum germanum nostrum carissimum conclusum est in hec verba: quod si quando steura sive berna aliqua per Slesiam generaliter imponeretur aut urgente necessitate terrigene insurgere et servicium aliquod iussu regie maiestatis facere deberent, vasalli ceterique subditi eiusdem illustrissimi domini ducis se non retrahant, sed omnes debitum facere et pro rata sua et contribuere et sercice, eciam aliaque mnia instar ceterorum terrigenarum prout scilicet tunc ordinatum fuerit facere teneatur. Quem articulum moderamus, videlicet ut quocienscunque huiusmodi bernam seu steuram generaliter imponi continget, ut superius exprimitur, tunc quitquam ab hominibus, qui immediate ad suam illustrem dominacionem respectum habent et eidem sine medio subiciuntur, exactum atque contributum pro rata ipsorum fuerit, id totum exnunc prout extunc pro eo amore, quo fratrem complectimur, ad manus ipsius illustrissimi domini ducis assignari et in usus suos converti annuimus damus et concedimus per presentes. Proinde mandamus atque harum serie strictissime iniungimus universis et singulis dictatoribus seu exactoribus huiusmodi steurarum sive bernarum, qui pro tempore fuerint, ut de subsidiis et pecunis, que a talibus hominibus ad suam dileccionem immediate spectantibus exacte et collecte fuerint, ipsi illustrissimo domino duci aut quibus personis duxerit commitendum respondeant et presentent, aliter nullo modo facturi gracie nostre sub obtentu. Presencium sub nostri regalis sigilli appensione testimonio literarum datum Cassovie quinta die Marcij anno legis gracie millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, regnorum nostrorum Hungarie etc. primo, Boemie vero anno vicesimo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.